라틴어 문장 검색

Poenas tamen, si placet, audire potestis, sed primitus vos exorare cupio ut me docere dignetur gratia vestra, quis amoris vobis palatii locus est constitutus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:3)
Etiam pro me ipsa non sis exorare obliviosus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 33:5)
Et si proprios mihi actus noveritis de iure non posse nocere, plena vos exoro fiducia ut ex vestro iudicio nulla mihi procedat iniuria.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 6:5)
Numquid enim peccator, quia Deus sibi gratiam non infundit, apud ipsum Deum permanserit excusatus?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 21:3)
Et ego Deum flexis genibus exorabo semper, ut vos cogat amare quod decet et quod vestrae clareat celsitudini expedire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 23:2)
Non enim poterat diei vel noctis hora pertransire continua, qua Deum non exorarem attentius, ut corporaliter vos ex propinquo videndi mihi concederet largitatem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:4)
Deum quidem exoro coelestem, ut id mihi solum ex sua gratia concedat propriis actibus semper operari quod vestrae debeat omnino dignitati placere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:8)
Quamvis enim mulier talia concedendo manifeste in amore delinquit, eius tamen excessus amatoris non potest excusare malitiam aut obumbrare delictum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 4:5)
Mulier vero amoris vinculo colligata in amoris observantia ipsum retinere contendit, asserens crimen penitus excusari quasi ab initio coepissent amori sine culpa vacare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 11:3)
Vnde, quamuis indigne sint apud Dominum preces orationis mee, tamen pro uobis et pro seniore uestro, domino rege, necnon et pro filiorum uestrorum incolumitate Dei nostri misericordiam exoro, ut uobis et culmen imperii in hac uita dignetur conseruare et uos faciat in celis post hanc uitam se cum feliciter regnare.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:3)
Sed, quia illud facere non ualeo, pro salute uestra filiorum que uestrorum Dominum exorabo, ut gratia Eius in operibus uestris semper uos preueniat et gloria Illius pie et misericorditer subsequatur, ut, diuinis intenta mandatis, possitis adimplere bona, que desideratis, unde corona uobis detur regni celestis.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:6)
Sed nec amicos Absalon amicitiae virtus excusat, qui perduellioni praebentes assensum, contra patriam arma tulerunt.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:48)
et cum proditi eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter excusantes, et alios similiter accusantes.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:21)
sed dissimulandum pro loco, immo et quantum salva veritate fieri potest, excusandum quod fecit, et ad debitam correptionem inferendam expectandum familiare secretum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:21)
Delira uidetur Picture facies meliorem poscere formam, Sed neque gemmarum radius splendore diescens, Nec nitor argenti, nec fulgure gracius aurum Excusare potest picture crimen adultum Quin pictura suo languens pallescat in auro:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION